라틴어 문장 검색

de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus Dionysius M. Pomponius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)
quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi an a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 1:1)
"Quinte" puta aut "Publi" - gaudent praenomine molles auriculae - "tibi me virtus tua fecit amicum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.20)
nec Gnaeus litteram in praenominis nota accipit, quae sonat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 295:1)
et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 208:2)
propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:6)
Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen ille esset.
(세네카, 행복론, Liber IV 35:1)
quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 220:2)
Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, M. Pomponius Matho.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 156:2)
utram vellet praetor muneris partem proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco praenomen erat, inpigro iuvene, ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 244:1)
cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 508:1)
et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 312:1)
et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicavit Q. Marcius Ralla, duumvir ad id ipsum creatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 603:1)
dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 490:3)
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 286)

SEARCH

MENU NAVIGATION